라틴어 문장 검색

Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:1)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:3)
nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장36)
"nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae, lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci nec non et parvulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, iamque vetus graecos servabat cista libellos et divina opici rodebant carmina mures, nil habuit Codrus, quis enim negat?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III84)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
myricae ge- nus arbusculae humile, quam tamaricem vulgo dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 542)
fuerunt autem uno tempore no- biles meretrices tres, Cytheris, Origo, Arbuscula:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 62)
Horatius "explosa Arbuscula dixit", idem "ut quondam Marsaeus, amator Ori- ginis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 63)
quaeris nunc de Arbuscula;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 12:10)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
"inde vaporata lector mihi ferveat aure, non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus et lusco qui possit dicere lusce sese aliquem credens, Italo quod honore supinus fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat."
(페르시우스, 풍자, satire 1100)
Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque viteculas suas nosse et numerare arbusculas possint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:1)
Quid arbusculae tuae, quid vineae, quid segetes agunt, quid oves delicatissimae?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 25:3)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION